Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia

Series dialectorum quae praecipue in Terra Advocatorum Saxonica in Germania usurpatur

Amphitryon, vel apud Plautum Amphitruo, (Graece Ἀμφιτρύων), in mythologia Graeca est filius Alcaei (Tirynthis regis) et Astydamiae, id est nepos Persei, Andromedae et Pelopis. Alcmenam, filiam Electryonis, uxorem duxit, e qua genuit Iphiclem qui uno die ante fratrem Herculem natus esse dicitur, a Iove ex eadem Alcmena genitum.
Electryoni regi Mycenarum, et patruo suo et sororis Anaxo marito, succurrit Amphitruo, cum filii Pterelae regnum invaserunt et gregem boum secum rapuerunt. Nam armentum redemit et filiam regis, Alcmenam, sponsam accepit. Mycenas igitur servaturus erat, Electryone expeditionem adversus Teleboas parante, cum casu infelici socerum interfecit : nam in bovem furentem fustem iniecit qui cornibus resiluit et caput regis feriit. Electryone mortuo Thebas in exsilium profectus a rege Creonte benigne acceptus caede lustratus est. Alcmena secuta quidem est, sed nubere ei noluit nisi prius fratres suos a Pterelai filiis occisos vindicasset. Tum auxilium Creontem rogavit, qui negavit sese copias ei praebiturum nisi prius fines suos volpe Teumesia a Dionyso missa liberasset. Fatale autem erat hanc volpem a nemine umquam capi posse. Tum Amphitruo amico Atheniensi Cephalo persuasit ut venationi interesset cum cane quodam quem ex Creta a Minoe per uxorem Procrida dono acceperat. Quem canem persequentem nulla fera umquam effugere poterat. Cum fata duorum animalium contraria essent nec exitus reperiri posset, tandem et canem et volpem Iuppiter in saxa vertit. Sic Amphitruo cum exercitu Thebano Oechaliam, oppidum regis Pterelai, in insula Tapho sitam, obsedit. Pterelao autem capillus aureus in coma erat, a patre Neptuno/Poseidone datus, ut pignus immortalitatis. Quamdiu rex vixit urbs capi non potuit donec filia regis, Comaitho, amore pulchri Amphitruonis perdita, capillum fatalem fraude secuit : sic misere periit Pterelas. Nec meritum virginis agnovit nec gratias ei egit Amphitruo, sed indignitate proditionis commotus, capta urbe, puellam necari exempli gratia iussit. Interea Iuppiter speciem Amphitruonis prae se ferens ad Alcmenam contendit, victoriam et poenas a Pterelao datas ei nuntiat ac singula facta tam accurate narrat ut Alcmene ne dubitarit quidem, quin maritus suus fuisset. Itaque cum deo concubuit, e quo concubitu Hercules genitus. Cum rem resciit Amphitruo, uxorem comburere voluisse a nonnullis mythographis dicitur et Iovem pluendo rogum extinxisse. Contra in comoedia Plautina Amphitruo voluntatem Iovis veretur nec quicquam contra uxorem temptat …
Aula Bibliothecae Nationalis Bohemicae, Pragae, exemplum clarissimum architecturae barocae
2026

- 20 Iulii: Carolus III rex Andream Burnham primum ministrum Britanniarum regni constituit.

- 19 Iulii: Turma Pedilusoria Nationalis Hispanica vincit certamen mundanum pediludii. Argentina secunda et Anglia tertia sunt.
- 3 Iulii: Keiko Fujimori prima muliebris praeses civitatis Peruviae eligitur, die 28 Iulii 2026 mandatum initura est.
- 1 Iulii: Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X Esquiniae quattuor episcopos novos sine mandato papali consecrat. Leo XIV papa totam societatem excommunicat.
- 24 Iunii: Terrae motus maior magnitudinis 7.5 in Venetiola complura milia hominum necat multaque aedificia concidit.

- 22 Iunii: Alanus Greenspan, pristinus praeses systematis aerarii foederalis Americae, centum annos natus moritur.
- 12 Iunii: Elon Musk primus fit, qui 1000000000000 dollariorum Americanorum accumulaverit.

- 25 Maii: "Magnifica humanitas", epistola encyclica Leonis XIV prima, editur.
- 15 Maii: Eruptio epidemiae ebolae e provincia Ituri Rei publicae democraticae Congensis refertur. Centeni homines illic et in Uganda in hunc morbum incidunt.
- 3 Maii: Epidemia hantavirus Andini ad quadragenam navis vectoriae Hondius ducit, tres mortui.

- 26 Aprilis: Sebastianus Sawe Londinii primus homo cursum Marathonium minore tempore quam duabus horis perficit.

- 6 Aprilis: Artemis II cum quattuor astronautis Lunam circumvolat et 11 Aprilis feliciter in Tellurem revertitur.

- 8 Martii: Mojtaba Husainus Khamenei, Alii necati filius, magnus dux Iraniae eligitur.
- 28 Februarii: Civitas Israël et Civitates Foederatae impetum bombarum ad Iraniam faciunt, illum impetum praeemptivum appellantes.
- 21 Februarii: Bellum inter Afghania et Pakistania erumpit.

- 6 Februarii: Olympia hiemalia in Italia simul Mediolani, Cortinae Ampecanorum, Pralatii, Livigni et Ante Silvam patefiunt.
- 2–6 Februarii: Curdistaniam Syriacam rectio Damasci nova sibi adiungit.
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
it:Juryeonggu → ??Alea duodecim faciebus aevi “regni Sillae uniti” Coreae (668–935)
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a
Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
| Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
| Victionarium Dictionarium liberum | |
| Vicicitatio Citationum collectio | |
| Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
| Vicifons Fontes liberae | |
| Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
| Vicispecies Index specierum | |
| Vicidata Repositorium datorum liberum | |
| Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | |
| MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
| Vicivia Directorium viaticum liberum | |
| Vicinuntii Nuntii liberi | |
| Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
| Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |